- ARISTIPPUS
- I.ARISTIPPUSCyrenaeus, Senior dictus, Socratis auditor; cum Epicuro de voluptate sensit. Primus quaestu philosophatus est, et cum Xenophonte simultatem habuit, et a Diogene Canis Regius appellatus est, quod Dioysio, ac aliis divitibus ventris gratiâ adularetur. Horat. l. 3. Ep. 17. v. 14.Si pranderet olus patienter, Regibus utiNollet Aristippus; si sciret Regibus uti,Fastidiret olus. ---- ----Is dicebat, lautiorem victum nulli esse impedimentô ad bene vivendum. Habuit ingenium ad omnia, pro tempore, loco, et persona simulanda omnino promptum, quamobrem Dionysio inter ceteros carus fuit. Et ut praesentibus voluptatibus libenter fruebatur, ita et absentes facile contemnebat. Cum in Graeciam philosophandi causâ proficisceretur, iussit servos aurum proicere, ut expeditiores ad iter capessendum eslent. Horat. Serm. 2. Sat. 3. v. 100.---- ---- Quid simile istiGraecus Aristippus? qui servos proicere aurumIn media iussit Libya, quia tardius irentPropter onus segnes. ---- ----Voluptatem bonorum, dolorem malorum finem constituit. Ceteras scientias exclusit, illud solum utile putans, ut quaeras, si quid domi mali; aut boni contigit. Summum bonum posuit in leni motu ad sensum emanante; i. e. in voluptate corporis sensus titillante. Qui ab eo fluxerunt, et in dogmate permanserunt, a praeceptoris patria Cyrenaici vocabantur. Tradunt Platonem dixisle, soli Aristippo et chlamydem; et pannum ferre datum esse. Horat. l. 1. ep. 17. v. 23.Omnis Aristippum decuit color et status et res.Vide Diog. Laêrt. in Aristippo, l. 2. Vosl. de Hist. Graec. l. 4. c. 8. Alius hôc nomine Argivorum tyrannus fuit, de quo Plut. in Arato.II.ARISTIPPUSHistoricus Arcadiae Historiam scripsit. Laert. l. 2. ubi de quatuor Aristippis loquitur, nempe praeter tres praedictos etiam de alio quodam Philosopho novae sectae. Plin. l. 35. c. 4 et 10. pictoris egregii, Aristippi meminit.III.ARISTIPPUScognomine Iunior, Philosophi nepos, ex filia Metrodidacte. Vel potius ipse Metrodidactos dictus est, vide Areta. Cyrenaicaek sectae illustris aslertor. Duos animi motus, dolorem et gaudium, principia statuit, etc. Vide Diog. Laert. in Aristippo. Hic in navigio ob tempestatem expallescens, interrogatus, quare, cum Philosophus eslet, timeret? respondit; Non eandem sibi, et interroganti causam esle; quoniam is non eslet magnopere sollicitus pro anima nequissimi nebulonis, ipsum autem pro Aristippi anima timere.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.